Résultats
Dialogus Miraculorum, distinctio 05, chapitre 21
début retour au sommaire de la distinction

CAPITULUM XXI.

De haeresi Albiensium.

Temporibus Innocentii Papae praedecessoris huius, qui nunc Papatum tenet, Honorii, durante adhuc schismate, quod erat inter Philippum et Ottonem Reges Romanorum, diaboli invidia haereses Albiensium coeperunt pullulare, vel ut verius dicam, maturescere. Cuius vires erant tam validae, ut omne triticum fidei gentis illius versum videretur in lolium erroris. Missi sunt Abbates ordinis nostri cum quibusdam Episcopis, qui zizania rastro catholicae praedicationis eradicarent. Sed obsistente homine inimico, qui illa seminaverat, modicum ibi profecerunt. NOVICIUS : Quis fuit error illorum ? MONACHUS : Quaedam1 haeresiarchae eorum collegerant puncta exdocmate Manichaei, quaedam ex erroribus, quae in Periarchon scripsisse fertur Origenes, plurima etiam, quae de suo corde finxerant adiicientes. Duo credunt cum Manichaeo principia, deum bonum et deum malum, id est, diabolum, quem dicunt omnia creare corpora, sicut deum bonum ormes animas. NOVICIUS : Moyses et corpora et animas confirmat Deum creasse, dicens : Formavit Deus hominem, id est, corpus, de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae2, id est, animam. MONACHUS : Si Moysen et Prophetas reciperent, haeretici non essent. Corporum resurrectionem negant ; quicquid beneficii mortuis a vivis impenditur irrident ; ire ad ecclesias, vel in eis orare, nihil dicunt prodesse. In his deteriores sunt Judaeis et paganis, quia3 illa credunt. Baptismum abiecerunt ; sacramentum corporis et sanguinis Christi blasphemant. NOVICIUS : Ut quid tantas a fidelibus persecutiones sustinent, si nihil ex hoc in futuro retributionis exspectant ? MONACHUS : Gloriam spiritus dicunt se exspectare. Quidam supradictorum Abbatum monachus, cernens quendam militem in equo sedentem loqui cum aratore suo, haereticum illum aestimans, sicut fuit, propius accedens ait : Dicite mihi, probe vir, cuius est ager iste ? Respondente illo, meus est ; subiecit : Et quid de fructu illius facitis ? Ego, inquit, et familia mea de eo vivimus, aliquid etiam erogo pauperibus. Dicente monacho, quid boni speratis de eleemosyna illa ? respondit miles hoc verbum : Ut spiritus meus gloriose pergat post mortem. Tunc mouachus : Quo perget ? Ait miles : Secundum meritum suum. Si bene vixit, et hoc apud Deum meruit4, exiens de corpore meo, intrabit corpus ailcuius futuri Principis, sive Regis, vel alterius cuiuslibet personae illustris5, in quo delicietur ; si autem male, corpus intrabit miseri pauperisque, in quo tribuletur. Credidit stultus, sicut et ceteri Albienses, quod anima secundum meritum transeat per diversa corpora6, etiam animalium atque serpentum7. NOVICIUS : Foeda haeresis. MONACHUS : In tantum enim Albiensium error invaluit, ut brevi intervallo temporis infecerit usque ad mille civitates, et si non fuisset gladiis fidelium repressus8, puto quod totam Europam corrupisset. Anno Domini millesimo ducentesimo decimo praedicata est contra Albienses in tota Alemannia et Francia crux, et ascenderunt contra eos anno sequenti de Alemannia Lupoldus Dux Austriae, Engilbertus tunc Praepositus, postea Archiepiscopus Coloniensis, et frater eius Adolphus Comes de Monte, Wilhelmus Comes Juliacensis, et alii multi diversae conditionis atque dignitatis. Simile actum est in Francia, Normannia atque Pictavia9. Horum omnium praedicator et caput erat Arnoldus Abbas Cisterciensis, postea Archiepiscopus Narbonnensis. Venientes ad civitatem magnam, quae Biders10 vocatur, in qua plus quam centum millia hominum fuisse11 dicebantur, obsederunt illam. In quorum aspectu12 haeretici super volumen sacri Evangelii mingentes, de muro illud contra Christianos proiecerunt, et sagittis post illud missis clamaverunt: Ecce lex vestra, miseri. Christus vero Evangelii sator iniuriam sibi illatam non reliquit inultam. Nam quidam satellites zelo fidei accensi, leonibus similes, exemplo illorum, de quibus legitur in libro Machabaeorum13, scalis appositis, muros intrepide ascenderunt ; haereticisque divinitus territis et declinantibus, sequentibus portas aperientes, civitatem obtinuerunt. Cognoscentes ex confessionibus illorum14 catholicos cum haereticis permixtos, dixerunt Abbati : Quid faciemus, domine ? Non possumus discernere inter bonos et malos. Timens tam Abbas quam reliqui,, ne tantum timore mortis se catholicos simularent, et post ipsorum15 abcessum iterum ad perfidiam redirent, fertur dixisse : Caedite eos. Novit enim Dominus qui sunt eius16. Sicque innumerabiles occisi sunt in civitate illa. Aliam itidem civitatem magnam, a re Pulchramvallem vocatam, quae sita est iuxta Tholosam, virtute divina obtinuerunt. In qua populo examinato, cum omnes promitterent se velle redire ad fidem, quadringenti quinquaginta in sua pertinacia indurati a diabolo permanserunt, ex quibus quadringenti combusti sunt in igne17, ceteri patibulis appensi. Idem actum est in ceteris civitatibus atque castellis, miseris se ultro morti18 ingerentibus. Tholosani vero artati, omnem promiserunt satisfactionem, sed ut postea patuit, in dolo. Nam perfidus Comes sancti Aegidii, princeps et caput omnium haereticorum, omnibus sibi in Concilio19 Lateranensi abiudicatis, feodis videlicet et allodiis, civitatibus et castris, et ex maxima parte eisdem a Comite Simone de Fortimonte, viro catholico, iure belli occupatis, in Tholosam se transtulit, de qua usque hodie fideles vexare et impugnare non cessat. Et sicut hoc anno dominus Conradus Episcopus Portuensis et Cardinalis, contra Albienses missus legatus, scripsit Capitulo Cisterciensi, quidam ex potentibus Tholosanae civitatis quiddam tam horrendum in odium Christi et ad confusionem nostrae fidei egit, ut etiam ipsos Christi inimicos movere merito debeat. Juxta altare maioris ecclesiae ventrem suum purgavit, et palla altaris ipsas immunditias detersit. Ceteri vero furori furorem adiicientes, scortum super sacrum altare posuerunt, in conspectu20 crucifixi eo ibi abutentes. Postea ipsam sacram imaginem detrahentes, brachia ci praesciderunt, multo militibus Herodis deteriores, qui mortuo, ne eius crura frangerent21, pepercerunt. NOVICIUS : Quis non stupeat ad tantam patientiam Dei ? MONACHUS : Longanimis est enim et patiens redditor22. Qui Damiatanos post victoriam, eo quod crucifixi collo fune alligata23, per plateas illum traxerunt24, in collo et in gutture tam terribiliter25 punivit, puto quia has blasphemias minime dissimulabit. Albienses antequam veniret contra eos exercitus Domini, ut supra dictum est, Miralimomelinum Regem de Marroch in auxilium sibi invitaverant. Qui de Affrica in Hispanias cum tam incredibili multitudine venit, ut totam Europam se obtinere posse speraret. Mandavit etiam Innocentio Papae, quia equos suos in porticu ecclesiae beati Petri deberet stabulare, et super illam vexillum suum figere. Quod ex parte impletum est, etsi secus quam ipse cogitaverat26. Et quia Deus frangit omne superbum, eodem tempore, anno scilicet27 gratiae millesimo ducentesimo duodecimo, septimo decimo Kalendas Augusti, de exercitu eius occisi sunt quadraginta millia pugnatorum28. Ipse vero in Sibiliam29 se transferens, ex dolore mortuus est. Cuius vexillum principale in bello captum Innocentio est transmissum, et in ecclesia praedicta ad Christi gloriam erectum. Haec de Albiensibus dicta sint. NOVICIUS : Si fuissent inter homines istos viri literati, forte non tantum errassent. MONACHUS : Literati cum errare incipiunt, etiam illiteratis, instinctu diabolico, plus et gravius desipiunt.


1 - BC quidam, hic et paulo post.
2 - Genes. 2, 7.
3 - BC qui.
4 - B vixerit - meruerit.
5 - ADP sive alterius cuiuslibet illustris personae.
6 - ADP per diversa transeat corpora.
7 - ADP serpentium.
8 - B gladio repressus fidelium.
9 - Poitou.
10 - Biterrae, hodie Beziers.
11 - C esse.
12 - C conspectu.
13 - Machab. II, 11, 11.
14 - BC eorum.
15 - BP illorum, C eorum.
16 - Tim. II, 2, 19.
17 - BC igne combusti sunt, omisso in.
18 - ADP mortibus.
19 - BD consilio.
20 - ABP aspectu ; mox B ea pro eo.
21 - D frangerentur. Johan. 19, 33.
22 - Eccli. 5, 4. ADP Altissimus est enim patiens redditor.
23 - Libri alligato ; conf. IV, 45. p. 213.
24 - AP traxerint.
25 - ADP mirabiliter. De Damiatanorum blasphemia atque poena vide et infra VIII, 27.
26 - ABCP cogitasset.
27 - ADP scilicet anno.
28 - ADP eius sexaginta millia pugnatorum ceciderunt.
29 - Sevilla.